352
VADE MECVM
simplex nostrum magisterium erit, et quomodo possit
fieri per naturam seu in terra pullulare suo modo:
Hoc tamen nescis, nisi per doctrinam experimentorum
intrasti prius per philosophiam naturalem cog¬
nitiuam, sed sophisticam, que oritur a diuersis prę
sumptionibus fantasticis, infusis in capitibus eo¬
rum, Qui cum pronosticationibus vel praenostica¬
tis elementis contra voluntatem rationis naturae
facit multos inpertinenter adhaerere sophisticatio¬
nibus. Quare ergo conclusi tam per rationes su¬
prascriptas, quam per media quae sunt naturalia
cum claris & certis experimentis, quę si non consy¬
deras non habebis rectam notiam rei. Iam ad i
stam preciosam escam non eris inuitatus per natu¬
ram. Et qui per ista non procedit, non erit in proces¬
su philosophus, cum ignoret proprietates virtu¬
tum lapidis, quae ducunt entia in actum, sicut experi¬
mentaliter cognitum est. Fili, experimentum de¬
struit omnem formam erroris, qui venit ab igno¬
rantia colerica, & capitibus illorum qui praesuppo¬
nebant esse quod non est, nec vnquam erit, nec ta¬
les credunt suum errorem esse deceptibilem, quia nes¬
ciunt discutere hoc quod fantasia illis repraesentat
cum claro experimento, vtrum sic sit vel non, pro¬
pterea recolligas in teipso quod est tibi necesse. Quod
saltem tu cognoscas primo materiam lapidis, cum
certa experientia, per viam practicae, mediante the¬
orica