352
RAYMVNDI. 165
quousque fit purum elementum primae rei. Iterum
prima virtus est a Deo, etiam recurrit ad naturam
quod velit accommodare de suis formis substanti¬
alibus siue stellis & planetis, & ostendere ei suam
incerationem. Item si intelligis in tuo corde, teneas
stricte, nil reuelando. Item nulla res corrumpit
liam nisi excedat illam in qualitate contraria, sicut
est calor & frigus. Parua flamma comburitur per
magnam, ratione suae excellentiae magnae quàm
habet contra illam. Et ideo omnes habent contra¬
rietatem in vno motu. Iterum fili non est miran¬
dum, si virtutem talis menstrualis tu praeponis in
corde tuo, cum sit ductrix & gubernatrix totius
naturę. Hęc est res vilis, quae per seipsam conuerti¬
tur in rem nimis preciosam, quod nos non crede¬
remus, si non vidissemus eius effectum cum nostris
proprijs oculis. Item iste ignis qui comburit au¬
rum, magis quam ignis elementalis, propter quod
continet in se calorem naturae terrestris, et resoluit
sine aliqua fortitudine, quod non potest facere ig¬
nis communis, quia tibi praecipimus, quod diebus
magis calidis, quos habere poteris, facias magiste¬
rium, Et habebis aquam calidam, quae resoluit om¬
nem rem fortem, & vinum & piretrum. Item multi
dicunt aquam fortem esse corruptionem nostri la¬
pidis, & non mentiuntur. Quia qui non intelligit
suam corruptionem, forsitan & ignorat suam ge¬
ss
Menstrua¬
lis naturae
quid
Hic est ig¬
nis nostes.