151
PRAEFATIO.
eam exponunt. Quotquot sunt huius
farinae homines unà cum suis mordaci¬
bus limis, uix flocci pendo. Si quid ad
artem istam adferre boni potero, uel cla¬
rioribus uerbis eam tractare (seruata mo¬
destia tamen) faciam sedulò quod uirum
alteri cuiuis proximum ex charitate de¬
cet. Vbi me fuerint aggressi, uidebo
quid & qua ratione respondero. Non
prius in alios libenter feror, quàm ab eis
lacessitus uerbis, factis, aut scriptis (ut
antea falsò perperamque malo patrantis
& ignominia sua) fuerim. Haec sunt igi¬
tur, quae pijs probisque lectoribus expo¬
no legenda prius, & exactissimè de¬
mum cum antiquorum scriptis confe¬
renda, & ubi concordare uiderint, fidem
adhibeant, aliàs non. Impossibile tamen
fuerit eximio cuiuis ingenio lectura so¬
la rem ipsam addiscere. Quapropter ope¬
rando magister in arte hac fiat oportet
eum, qui potiri cupit in ea suo deside¬
rio. Nulli rei scriptura melius compara¬
ri potest, quàm claui: haec nisi tradatur,
ad occlusa non facilis patet aditus, nec
nisi mittatur in seram. Non secus donec
manus
B 2