151
LAPIS PHILOSOPICVS.
coeloque alteratione, mixtione, dissolutione,
generationeque medijs, per magisterium sepa¬
rationis qualitatum eorum, & ex dictis par¬
tibus aerea tanntum assumtur; & exubera¬
tur per artificium rotationis, & ita cum for¬
mis in coelum commiscentur. Notandum est
etiam elementa posse de formis educi per
coelum ante coniunctionem, ut eorum ma¬
teria prima coelumue magis ad genus ge¬
neralissimum accendens habeantur, &c.
Dissolutio dicitur cognitio seu coitus
masculi cum foemina metaphysicus, & isti¬
us ab illo concipientis id ipsum quod con¬
cipere debet. Hoc generationis particula¬
ris initium esto, quo coniugij nostri meta¬
physici sensualiter percipitur effectus, &
nio duplicis in embryonem seminis.
Alteratio est unius in alterum per simili¬
tudinem conuersio: quae dupliciter consi¬
deratur, iuxta duplicem operationem, in¬
quantum per se fiat. Priore modo conside¬
ratur, prout formae in coelum, & istud in for¬
mas alterantur. Posteriore, ut intelligatur
formas & coelum ita simpliciter conuersa,
ut in tertium numerum iterato conuerti
queant, scilicet in medicinam perfectam
& plus.
Istae conuersiones uel alterationes dicun¬
tur simplices. Aliae sunt quae fiunt per acci¬
dens,
c