151
LAFIS PHILOSOPHICVS.
perfecto existente sub alia forma, quàm
rant minus perfectum, forma, coelum, aut
formae coelumque per se. Quae quidem perfe¬
ctiones, suas uirtutes proprias existentes sub
forma tertia, retinent in transformante ue¬
neno. Si talis origo per separationem di¬
ctam non fieret, nec alteratio neque genera¬
tio processioque minus, at opus naturae de¬
strueretur in lapide philosophico.
Medium istud est elementorum simpli¬
cium indicium, existentium actu in coelo no¬
stro, cum naturalibus elementis in formis
existentibus, & quòd Ignis, aer, aqua & ter¬
ra oriuntur & separantur etiam à coelo in mix¬
tionem cum alijs quę dicta sunt. Et hęc om¬
nia per colores designantur.
Potentia hic idem est, quod alteratio, per
quem gradum intelligitur, omnes alios gra¬
dus & media quaeuis inesse potentia no¬
stro Chaos, primò: secundò uerò elementis
potentia existentibus in materia nostra. Est
igitur ista potentia nihil aliud quàm actus
nostri coeli, de quo latius egimus in opere
lapidifico. Plures norunt coficere lapides,
uirtutes autem naturales eis adhibere non,
quia coelum nostrum ignorant, in quo, de
quo, per quod, & cum quo lapidum com¬
plementum, & perfectionis augmentum
eorum consistit.
Operatio
C 4