151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
eixistens in quocumque corpore metallico, sul¬
phur & argentum uiuum coniungens, quo
sine minimè deducitur ad actum.
Vltimò sic definitur: Menstruum est me¬
dium coniungens imperfecta perfectaque me¬
talla in lapidem. Menstruum hoc resoluti¬
uum est calidum usque ad secundum pun¬
ctum quarti gradus: quapropter eius uir¬
tutem oportet augmentari calidis uegeta¬
bilibus usque ad ultimum punctum gradus
illius: ut sunt apium syluestre, napellus,
leander, anacardus, piper nigrum, piretrum,
euforbium, &c. sine quibus non nisi lon¬
go tempore soluit.
Degenerali practica lapidis philosophi¬
ci, per corruptionis & generationis
rotas, &c. Cap. VII.
Formarum super alterutram coeli proijce
tantum, ut digitia quatuor superemi¬
neat. Hoc ipsum in fimum repone per dies
sex naturales, ac donec forma conuertatur
in aquam. Postmodum excipe uas & euapora¬
re permittas aquam in cineribus id est congela
quod solutum fuerat. Inde mox ad hanc
terram affunde coeli rursus tantum ut pri¬
us, & in fimum iterum ponas per mensem
cum dimidio, uel diutius ad putrefaciendum,
Vas
D 4