151
LAPIS. PHILOSOPHICVS.
tur. Quum sub isto colore singula fuerint,
indicium hoc est ossa neruosque pueri, uel in¬
fantis nostri cum tertio numero coniungis
quae tamen operatio durat usque ad croceum
colorem. Hoc apparente, signum est infantis
corpus formatum esse, necnon suis organis con¬
pletùm, incipereque pręparari, ut spiritus ue¬
getabilis ingrediatur in ipsum: & haec ope¬
ratio durabit quoad in praeparatione color¬
croceus euanescat, & rubeus oriatur. Quo
tandem orto iudicabis infantis corpori uege¬
tabilem animam inesse, necnon eius corporis &
animae terminationis adesse finem. Tum demum
artificem oportet interstitios numerare dies
inter generationis initium & finem, quos co¬
gnoscere poterit ad oculum à dissolutionis
actus fine completo: bisque tanto tempore con¬
tinuo ab ignis administratione minimè ces¬
sare, finitoque spacio frigefieri permittere. Iam
inueniet infantem nostrum in modum oui,
quem extractum atque mundatum ponat in uas ui¬
treum & mundum, & iterum in furnum deco¬
ctionis, qui balneum est siccum, per sex dies natu¬
rales, ignem administrando successiuè per eum¬
dem, ut antea modum, utque manum uix tenere ua¬
leat absque lęsione, ubi uas positum fuerit. Ex¬
trahe postmodum, & preciosissimè serua, do¬
nec indigueris. Huius pondus unum super
duo millia proiectum, in substantijs externis
multi¬