151
LAPIS. PHILOSOPHICVS.
fundo uasis, quod ignem appellant, alium
liquorem balneo pulsum aquam, &c.
Peracta quidem euacuatione hac, ad prae¬
dicti pulueris pondus, medietatem sui pon¬
deris argenti uiui praedicti scilicet addito
per imbibitionem, & in uase clauso pones
in fimi, uel balnei digestionem diebus octo.
Digestionis huius tempore finito, singula
perfice, prout in alijs reductionibus dictum
fuit: hoc notato, quòd materia quaelibet
proprium suum argentum uiuum habear.
Sublimatione completa, quod sublimatum
est cùm ad uasis latera, tum ad summitatem
eius in cucurbitam optimè clausam pone,
ac in fimum calidum uel Mariae balneum di¬
gerendum octo diebus: quibus completis,
ubi materia nondum soluta fuerit, maneat
amplius, quousque in claram aquam resolua¬
tur, quae dicitur unguentum & oleum phi¬
losophorum. Si fortè resolutionis durioris
extiterit, parum adde salis iam cogniti bis
terue dissoluti & congelati, quod coelum est
nostrum, & clauis philosophica rectificata
quater, & soluotur optimè. Hoc ipsum in
omnibus tuis facito resolutionibus.
Postremò salis cuiusuis metalli tigillo su¬
per cineres calefacti portionem aliquam oleis
iam dictis incerabis, gutta post gutta infusa,
donec ad spissitudinem frigidi mellis redu¬
catur.