151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
continetur ea forma, necnon è contra. Qua¬
propter in angulo concordantiae colligan¬
tur sic, ut in coelo nostro corpora perfecta
multiplicentur, & mercurius istorum nul¬
lo modo resistere ualeat, quin cum alio ne¬
xu naturali reducatur in amalgamę speciem.
In alijs etiam indiuiduis consignari possent
operationes istae coeli nostri, quas breuita¬
tis causa relinquimus, quòd ea quae dicta
sunt, etiam ad earum intelligentiam satis¬
faciant. Totius magisterij finis huius est, ut
noster mercurius sit in sphaera coelica posi¬
tus, aliàs perperam operabitur artifex. Mi¬
rum esse uidetur, quod mercurius noster in
supercoelesti loco situs, colorem, pondus,
quantitatem, & qualitatem non retineat,
cùm haec omnia sint de natura ipsius: at ra¬
tio huius est, quia sub alia forma positus
est, quàm ubi sub indiuiduo latebat. Mo¬
dus hic etiam habetur extrahendi mercurium in
hoc artificio, scilicet, ut uinum album uel ru¬
beum optimum ponatur in separationem,
& ex eo destilletur ardens aqua, prout con¬
suetum est. Postea rectificetur ad maiorem
subtilitatem quater, sed solùm ter suffice¬
ret, ne spiritus exhalaret comburens: erra¬
runt igitur septies rectificantes. Rectifica¬
tionis indicium hoc esto, quum saccharum
impositum, unà cum aqua simul totum com¬
buritur.