151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
uiuum exuberatum, & istud ac illud quàm
spiritus. Opus minus absque sulphure natu¬
rae fieri minimè potest ab imperfectis tra¬
cto, quia deficeret medium eorum naturam sa¬
piens, absente quo perfecta non possent im¬
perfecta suam in speciem transmutare. Hoc
enim uult definitio medij, scilicet ut lapis
componatur ex sulphure naturae, & argen¬
to uiuo ab imperfectis exuberato, cum per¬
fectorum oleo: sic ut lapis medium sit partici¬
pans ex utraque natura, concordantiaeque ra¬
tione quam habet cum dictis imperfectis:
hęc ipsi locum dant per omnes sui partes, ut in
eorum parte minima, sit minima pars lapi¬
dis, quas etiam partes in eis existentes pene¬
trat omnes ratione suę subtilitatis. Et quia
materia lapidis quę abstracta est ab imper¬
fectis, formata est per omnes sui partes, &
colligata formae cuidam extraneae uinculò
quidem indissolubili, proprietateque ue¬
getabili, quam à claue philosophica recipit,
ita per formam istam informatur, ut in mi¬
nima sui parte realiter & uerè minima pars
insit eiusdem formae, deponuntque suas an¬
tiquas imperfecta formas hac uia, quae
psis inerant actu, ut perfectorum formas
quae istis insunt potentia recipiant, ac in
perfecta corpora transmutentur metalli¬
ca. Antea dictus est operandi modus cum
sulphu¬