151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
rum artificibus duplex uas tibi confici, quod
sphęrae formam diuisae per medium habeat
superiusque uas inferiori sic aptatum sit; ut
ab eo deponi reponique ualeat, quoties
pus fuerit. Quo peracto, confice tibi formu¬
las cereas uacuas, uasorum aut cimbarum
instar, quae liquore possint impleri, nata¬
reque super aquam. Nonnulli has in formam
qua scindi solent preciosi lapides confi¬
ciunt in hunc modum. Accipiunt ferrum
ab una suarum extremitatum, scissum atque
politum, uti lapidem fore cupiunt: hoc in
oleum immergunt, postmodum in ceram
liquefactam, & postremò in aquam frigi¬
dam. Vbi iam inuolutum est cera, circum¬
quaque scindunt eam, ut à ferro forma libe¬
retur. Hac uia scissorum instar sibi lapides
parant. At ego uix credo fieri posse, ut ex¬
actè res fiat. Quapropter in rotundam, aut
semirotundam formam quocunque mo¬
do suaderem fieri, postea scindi naturalium
instar. Erue demum à terra phialas, & alias
ab aere depone. Deinde sphęrici tui uasis
partem inferiorem aqua mercuriali terrea,
quae medietatem eius impleatimbues, &
supeream natare formas facies. Postmo¬
dum si Mercurialem, Solarem, Lunarem,
Iouialem, Saturnium, Venereum, aut Mar¬
tialem uolueris lapidem, formas tuas pau¬
lo