151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
potestate scientia, & cum scientia sanae
mentis integritas. Hactenus ille.
His apparet in decade uel unitate se¬
cunda perfectionem existere, progressu ab
unitate naturali ad unitatem supernatu¬
ralem: binario tamen ad ternarium redu¬
cto per quaternarium, uti suprà dictum est,
mediante. Hanc ego sententiam ad insti¬
tutum nostrum facere sic intelligo. Qui¬
cunque medicinam illam admirabilem &
miracula patrantem adipisci uolet, se
psum à binario in ternarium reducat
portet per quaternarij gradus, antequam in
rebus alijs naturalib. id facere praesumat.
Homo siquidem naturaliter: unus est & non
numeratur: at supernaturaliter in duo nu¬
meratur, ut in spiritum & corpus, quae bina¬
rium in eo constituunt. Verùm ob cor¬
ruptionem primam istud illum superat,
quò fit, ut nihil admirandum producere
spiritus ualeat. Quod si debeat in hac
vita, superandus erit per ternarium hina¬
rius, id est corpus ad spiritus naturam con¬
formandum est, & spiritus ita corpori con¬
iungendus, ut in eo pacem habeat. Quo fa¬
cto iam ternariùs. ortus in unitate secun¬
da perfectaque iubilat: nam ex duobus dictis
& prioribus, per eorum coniunctionem fa¬
ctum