151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
ocultè seruatur aenigmatibus antiquorum.
Ad huius similitudinem philosophiae chy¬
misticę clauem fabricare tibi necessum est.
Iam quid obstabit, quin aenigmatica scri¬
pta hac in arte ualeas intelligere, ne falsò
cum caeteris iudices artis istius professo¬
res, etsi miranda faciant, esse necromanti¬
cos, at magos & uerè sapientes. Vtque
uideas quàm paucis, ea quae tot & tam ua¬
rijs uelarunt inuolucris antiqui recentes¬
que magi, tibi nunc exposuerim: nonnul¬
la quae Tritemius inter modernos eius rei
scriptores omnium sagacissimus, Princi¬
pibus ab eo summè flagitantibus Chri¬
stianis respondit, apponere minimè pige¬
bit. Videbis in arte hac spectrorum aut su¬
perstitionis (quòd falsò dicunt ignari) nihil
prorsus adesse, nec eius quidpiam, quod
sit contra religionem ueram, aut Ecclesi¬
am Dei. Primò respondet Io. Ttitemius
Comiti in Vuestenburgh, ad interrogata
quaedam de tribus Magiae naturalis prin¬
cipijs, ut sequitur: Sat scio, per clauem hanc,
quam tibi dedi prius intelliges, aut inge¬
nio parum uales in similibus. Longi desi¬
deratio itineris (inquit) tui ad nos, induxit
animum, ut uotis tuis satis facturi, ad inter¬
rogata daremus responsum. Profundo¬
rum & secretorum nostrorum quae sensu
per¬