151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
tione transmutat in sibi similem naturam,
utpote superfluitatis expertem. Incorrupta
natura hoc loco dicitur balsamum naturale,
quibusuis corporibus naturaliter insitum,
per quod eorum calor & humor etiam na¬
turalia uel radicalia, quantum fieri potest
à corruptione praeseruantur, & quo defici¬
ente corpus humanum leprosum efficitur,
conualescenteque per augmentum ab ex¬
trinsecis, quod iam ob eiusdem balsami
paucitatem corruptum est, in excremen¬
tùm eijcitur. Differt eo metaphysicum à
physico medicamento, quod hoc unà cum
suo corpore traiectum in stomachum, non
aliàs quàm cibus in triplex alimentum, &
in dulpex separatur excrementum: illud
in balsamum, mercurium aut uulcanum trans¬
mutatur. Oportet enim tres corporis phy¬
sici partes potissimas, sanguinem, sal, & sul¬
phur sibi similibus nutriri. Hinc fit quòd cibi
potusque quotidiani cum suis sumantur cor¬
poribus: nam quoduis elementum sustenta¬
tur elemento, sed omnia simul conueniunt,
& in temperaturam conseruantur ab aethe¬
reo, cui nostrum balsamum & socios quan¬
tum possumus conformia reddimus. Quo¬
niam est in corpore humano quaedam sub¬
stantia conformis aethereae, quae reliquas
ele¬
K 2