198
17
De fructu artis et efficacia lapidis Cap. X.
"Sicque habebis gloriam claritatis totius mun¬
di". Id est, hoc lapide, sic composi¬
to. Gloriam huius mundi posside¬
bis. "Ideo fugiet à te omnis obscuritas". Id est,
omnis inopia & aegritudo, quia la¬
pis sic compositus, est omnis aegri¬
tudinis * curatiuus. Et hoc est totius
fortitudinis fortitudo fortissima:
quia nulla est comparatio huius la¬
pidis, ad alias fortitudines huius
mundi "Vincet", id est vincendo con¬
uertet Mercurium viuum congelan¬
do, qui subtilis est, & alia corpora
dura & solida, & ferrea penetrabit,
quia vincit omnem rem subtilem,
et omnem rem solidam penetrat.
Quòd magisterium immitetur creationem uni¬
uersi Cap. IX.
Postea dat exemplum de com¬
positione lapidis dicens. "Et sicut
sic mundus creatus est, sic est factus noster
lapis". Quia primo fuit totus mundus,
& quidquid in eo est, id est vna mas¬
b
* curabilis