198
19
nominat seipsum, vt discipuli
vel filij sui ad hanc scientiam per¬
uenturi, de suo nomine recorda¬
tentur proprio. Pòst tangit de quo
sit, dicens. Tres totius mundi partes ha¬
bens sapientiae. Quia omne habens
materiam & formam, quod est in
mundo, compositum, est, ex qua¬
tuor elementis: vnde infinitae sunt
partes sapientię totius mundi, quae
diuisae sunt in tres partes princi¬
pales, scilicet minerales, vegetabi¬
les, & animales, de quibus coniun¬
ctis, vel diuisis, philosophus habet
scientiam veram in opere solis. Ideò
uicit, tres habens partes sapientiae,
Quae quidem tres partes in vnico
continentur lapide, scilicet in Mer¬
curio philosophorum.
Quare lapis dicatur perfectus Cap. XIII.
Et ideò vocatur hic lapis perfę¬
ctus, quia habet in se naturam
animalem, vegetabilem, & minera¬
lem. Hic lapis triplex est & vnus, qua
b 2