198
30
tae conseruationem facere, & ad
mnem infirmitatis curam proce¬
dere, sic fac. Aquam ardentem & valde
bene rectificatam accipe, & non fa¬
cies ex ea sanguinem humanum, quia
si esset sanguis humanus, vt dictum
est, perderet vim suam attractiuam,
virtute herbarum per oleigenita¬
tes, & interficeret totum saporem,
& ita non esset bona ad retinendum.
Nec ad hoc facies aquàm vrentem,
quia causa esset fortis & acuta, quòd
ardens destrueret totum, & esset
ad potum periculosa. Sed quoniam
omnis perfectio cuiuslibet lapidis
in virtute terrae suae consistit, quae
nutrix appellatur, vel fermentum;
teste philosopho dicente, Nutrix
eius est terra, sine quo fermento spi¬
ritus lapis perfectè detineri non
potest, non habet complementum
suae virtutis, & ideo aquae isti da¬
mus virtutem suae terrae, & tunc
habet plenè vim suam, & integrè, &
hoc