469
DE EXTRACTIS.
255
gere cum vini spiritu per dies quatuordecim. Destilla & cohoba tertiò. Se¬
parato vino circula.
Ita os cordis ceruini cum aqua chelidoniae, cornu cerui cum aqua
hyperici, ebur & monoceros cum aqua melissae extrahunt.
GVMMI, RESINAE, &c.
Haec sunt naturalia extracta. Itaque non egent nisi tantum depuratio¬
ne per solutionem, filtrationemque crebram & coagulationem. Quod si non pura
exierint, sed crassas feces habeant, etiam extrahi possunt per olea, vini spiri¬
tum, lixiuia, &c. In quibus coquuntur, coctum depletur, colatur & inspissa¬
tur. Nonnullis acetum adhibendum est, alijs aqua vel simile menstruum.
Si elaboratur amplius, fit ex eis quinta essentia, tinctura, oleum, &c.
Quae cum oleo extrahuntur, si succulenta sunt per se inijciuntur & co¬
quuntur ad tabem. Exprimuntur & recoquuntur ad spissitudinem quę pla¬
cet, vel ad humidi aquei secessum.
Alijs adijciendus est succus quidam vel liquor, vt vinum, &c. praemit¬
titur & maceratio, &c.
SEPTIMVS EXTRAHENDI MODVS.
Quae pulpam habent, eamque cum liquore proprio, vt cerasia, pru¬
na, &c. In aheno coquuntur cum diligenti versatione, quoad instar pultis
euaserint. Postea per angustum cribrum vel filtrum transiguntur, vt cuticu¬
lae & lapilli secedant. Pulpa reponitur ad ignem, & ad spissitudinem iustam
coquitur, cauendo per motionem assiduam ne aduratur.
Nonnunquam tamen & his additur aqua cum qua decoquantur. In¬
terdum cum recoquuntur sacharum, mel, aromata, &c. adijciuntur.
Ita fiunt succagines multae seu apochylismata ex moris, baccis ebuli,
sambuci, iuniperi, quibus aqua addenda est; ita ex pyris, pomisque confici¬
untur succi spissi.
Recipe baccas ericae bacciferae ([G] Mehlbeer [/G] vocant Germani) imple ahenum,
lento igne primum coque agitaque cum lignea spatha, & exudant seu
soluuntur in multam aquam. Traijce postea per cribrum angustum, vel pan¬
num, vt lapilli secedant. Succum coagula. Euadit ruber, & acidum quid sa¬
pit. Poteris addere tertiam mellis & aromata. Vsus est ad malaciam, anore¬
xiam, ventris fluxus, menses nimios, dolores laterum, &c.
Recipe baccas iuniperi, tusis in mortario aquam affunde, coque cum ver¬
satione, cola, & recoque ad spissum. Adijce sacharum & aromata, si pla¬
cet, &c.
Recipe cydonia concisa vel etiam radula comminuta; coque ex fontana ad
spissitudinem mediocrem. Traduc per pannum, & pulpam collige, quam
sacharo condire potes.
mm
Si li¬