198
52
difficilis fusionis, quilibet per se, sed
simul iuncti faciliter fluunt, & lique¬
fiunt, & hoc bene sciunt aurifabri,
& ideo necessaria fuit ista commistio,
quia finale secretum est, habere me¬
dicinam quae fluat ante Mercurium
viuum, & euolantem ab igne, & pro¬
pter hoc caue ne spiritus quintae es¬
sentiae fugiat, qui retinetur per istam
coniunctionem, & sic complebitur opus
Domino concedente. Quando con¬
iunguntur istae duae aquae, imprae¬
gnatur lapis Benedictus in ventre
venti, nutrix istius aquae est terra.
Nota quòd mater & pater lapidis
Sol & Luna vocantur in composi¬
tione Elixir, quae postea in
peratione lapidis, terra
vel nutrix appel¬
lantur.