DE
EXTRACTIS.
257
Conseruae
sunt
extractiones
per
sacharum,
mel,
vel
sapam,
sed
imper¬
fectae.
Nam
si
soluuntur
liquore
competente,
extrahuntur
cum
placet,
&
perficitur
extractum.
Vt:
Esula
macerata
aceto,
tusaque
incorporatur
cum
sapa
ad
consistenti¬
am
electuarij.
Ita
seruatur,
cum
vti
volumus,
adiecta
aqua
fontana
extra¬
himus.
Butyrum
vel
sacharum
coquitur
in
limone
grandi
excauato.
Expresso
succo
lauantur
manus,
vt
tenerescant.
(Huius
loci
sunt
Cardani
extractiones
per
mel,
si
quidem
eae
autoritatem
me¬
rentur.
Res
tusas
in
puluerem
miscet
melli
puro,
&
per
sexaginta
dies
digerit
mi¬
scetque
in
vmbra.
Mel
demum
expuit
totum
quod
mistum
est
in
spumam,
qua
sublata
remanet
ipsum
purum,
cum
virtute
tamen,
vt
vult,
illius.)
MODVS
EXTRACTORVM
DECIMVS.
Hic
peculiaris
est
rebus
mineralibus
solidis,
quaeque
horum
naturam
imitantur,
suntque
ab
alienis
&
matrice
sua
repurgata,
maximè
gemmis
a¬
lijsque
lapidibus,
item
margaritis
&
coralijs.
Perficitur
via
tincturarum
&
primi
entis
per
menstruum
aere,
quale
est
vini
alcool,
aqua
mellis,
spiritus
salis,
spiritus
vitrioli,
spiritus
sulphuris,
spiritus
tartari,
acetum
radicatum,
&c.
Lęuigatae
res
aut
calcinatae
merguntur
in
menstruo
ad
duos
digitos;
ponun¬
tur
in
digestione
calida,
quoad
subtilitas
est
exhausta.
Effunditur
liquor:
menstruum
abstrahitur,
puluis
edulcoratur
aque
stillatitia
pluuia,
interdum
etiam
cinamomi
aqua,
vel
phlegma
aceti,
aut
spiritus
vini
adhibetur.
Et
si
tale
quid
sumitur
quod
appropriatum
ad
vsum
est,
non
exiccatur
totum,
sed
vel
relinquitur
vnà
totum,
vel
ad
medias,
oleosam
ve
consistentiam
redigi¬
tur.
Tale
est
extractum
lapidis
Iudaici,
coraliorumque
&
sim.
in
hunc
mo¬
dum.
EXTRACT.
ESSENTIA
LAPIDIS
IVDAICI.
Recipe
calcem
lapidis
Iudaici,
solue
in
vini
spiritu,
vt
combibat
tenuissimam
essentiam,
quod
fiet
si
octiduo
in
calore
detineatur
vase
tecto.
Effunde
li¬
quorem
vase
inclinato.
Refunde
spiritum
nouum,
vel
si
opus
est,
exicca
re¬
siduum
&
calcina
denuò,
vt
tota
subtilitas
à
crassis
partibus
&
refractarijs
exugatur
per
vini
spiritum.
Vbi
extraxeris
essentiam
omnem,
coagula
men¬
struum
per
destillationem
balnei.
Datur
cum
vino
ad
calculum.
Nota
verò
si
denuo
calcinare
vis,
ne
impuras
arenas,
terras,
aut
partes
contumaces
con¬
minuas
simul.
Alias
magisterium
erit,
non
essentia.
EXTRACTVM
CORALIORVM.
Coralia
in
laeuorem
adducta
spiritu
vitrioli
ad
duos
digitos
perfunde,
&
ebullient.
Cum
cessat
feruor,
spiritus
lacteus
relinquitur,
quem
effunde,
mm
2
reli¬