198
75
pias quod sublimatum est, per modum
praedictum, de eo quòd remansit,
in fundo non est curandum, ad opus
poteris tamen ipsum in corpus redu¬
cere, & erit ita bonum, vel fortè me¬
lius, quàm fuit prius. Et ipsum subli¬
matum pone in rotumba, quam col¬
loca in lento igne vt prius, & volue
ipsum, sicut supra fecisti, & reuolue
quousque sublimatum quod est ibi
cadat guttatim inferius, & hoc fiet
in vno mense, vel in triginta diebus,
Vel quadraginta ad majus. Cum au¬
tem videbis quòd materia cecide¬
rit in fundo rotumbae, nec sublima¬
bitur altius, tunc dimitte rotumbam
tum eadem materia ad éundem de¬
bilem ignem per alios triginta dies,
uic remanebit medicina fusa in mas¬
sam vnam frangibilem. Vnum pondus
praedictae massae frangibilis conuer¬
tit triginta pondera Saturni in verum
Solem, aut in veram Lunam, sicut me¬
dicina fuerit praeparata. Sequitur