198
77
corpore rubeo, hoc tamen excepto,
quia cum proceditur cum corpore
albo, debet poni de Luna pars vna,
& de Mercurio septies sublimato
partes duae. Et quia sublimabitur
in parte Mercurius viuus, remoue
viuificatum, & loco eius pone tan¬
tundem sublimato, & scias quòd
in tertia vel in quarta sublimatione
non ascendet amplius de viuo: &
sic est funis huius operis.
Aliud.
Elixir siue medicina vera, quae
pro thesauro fuit cuidam data,
per hominem fide dignum antiquum,
qui quasi toto tempore vitę suae la¬
borauit in opere Alchimiae, nec vn¬
quam, nisi in hac operatione inue¬
nerat veritatem, & erat Italicus, &
literatus, & bene intelligens.
Primo ergo fac amalgama cum
parte vna solis, & partibus quatuor
Mercurij, sicut aurifabri communi¬
ter faciunt. Postea adde de viuo