198
89
neo per tres dies, & postea ipsum
cogelando in cineribus calidis. Haec
medicina similiter eodem modo, si¬
cut dictum est superius, ponatur
tum argento viuo, ita quòd sit pars
vna medicinae & partes decem Mer¬
curij, & detur ignis sublimationis
per tres horas, & fiet amalgama, seu
massa vna frangibilis, & rubea, fixa
& fusibilis, quae etiam congelabit Mer¬
curium in infinitum colore rubeo,
ponendo ad ignem sublimationis
per tres horas, in vase terreo vel vi¬
treo. Et si ponas partem vnam cor¬
poris albi vel rubei, cum vna parte
dictae amalgamae seu massae frangi¬
bilis, aut Mercurij congelati, & fun¬
das simul totum, fiet medicina
perficiens omnia corpora imperfe¬
cta, in perfectissimum Solem vel
Lunam. Et si dictum amalgama al¬
bum vel rubeum comburatur, in fur¬
no reuerberationis, quousque fiat
puluis, & postea soluatur in aqua
f 5