198
121
salis bene triti, & pone in vase ad
furnum donec fiat calx alba.
De eodem Cap. VIII.
Accipe aurum optimum, quan¬
tum volueris, facias inde folia
quae calefacta in aqua salis extin¬
guas, & postea in alia aqua, in qua
plumbum tandiu fuit liquefactum,
quòd nigrum fuit: tunc mole ista fo¬
lia quod bene puluerizentur, adeò
quod nec digitis ea percipias, & po¬
stea operare cum eo Deo annuente.
Aliud.
Accipe de almarchach, id est li¬
targyro lapide, in quo argen¬
tum liquefit, & mole, & massa cum
oleo, & pone in testa aurifabri, do¬
nec fundi superficies tegatur, po¬
stea accipe auri limaturam, & pone
in Albot, & liquefac, & cum in fri¬
gidatum fuerit, eam mole, & abscon¬
de vsque volueris.
Aliud.
h 5