469
Sacharum
plumbi quin¬
ta essentiale.
264
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
QVINTA ESSENTIA VENERIS.
Calci Veneris per sales factae adde vrinam, putrefac per mensem in vi¬
tro clauso. Phlegma abstrahe & refunde, factis cohobiis primo ignis gradu,
donec eat alibedo. Cùm flauescit, ignem intende vsque ad rubedinem, quam
mutato excipulo, expelle igni validissimo.
QVINTA ESSENTIA MARTIS.
Calx Martis maceratur vrina destillata per mensem, vel etiam aceto
indies mouendo. Destillatur phlegma cum cohobiis, donec tandem for¬
tissima flamma exeat rubedo, quae circulatur cum quinta essentia vini
rubei.
Alij crocum Martis infundunt aceto salso, & innatantem cuticulam colli¬
gunt, vocantque quintam essentiam. Sed potius est tinctura, quae transire in essentiam
quintam potest elaboratione per vini spiritum, ita vt cum eo per alembicum exi¬
gatur & circuletur.
QVINTA ESSENTIA STANNI.
Calcem Iouis subtilissimam digere in forti vini spiritu per dies trigin¬
ta sex, vt indurescat instar lapidis. Destilla totum phlegma tertio ignis gradu
ter cohobando seu reddendo aquam abstractam calci. Intende postea ignem,
quousque sanguineus ros prodeat, quod triduo fit. Primam autem aquam
scorsim cape, rubeam item seorsim, quam seruabis nomine quintae essentiae
Iouis.
QVINTA ESSENTIA PLVMBI.
Calcem Saturni macera in aceto stillatitio per biduum in cineribus, &
soluetur in acetum tenuis substantia, effunde, reponeque aliud, & sic perge,
quoad tota subtilitas est extracta. Coagula acetum collectum in salem. Huic
affunde spiritum vini circulatum, aut alcalisatum. Circula per dies aliquot,
destilla vt essentia exeat per retortam. Hanc edulcora, & est quinta Saturni
essentia, quam & sacharum vocant.
Potes & absque egressis per alembicum tantum exaltare circulatione in
spiritu vini crebra. Quidam calcem plumbi cum sulphure factam, vel cerussam
lotam aqua rosacea, & filtratam soluunt aceto destillato, ponendo in fimum ad
dies quadraginta. Phlegma destillant vsque ad olei consistentiam. Aqua
refunditur ad caput mortuum, & destillatur secundo ignis gradu, idque re¬
petitur tertiò, donec dulcescat. Tandem igni forti eliciunt essentiam quin¬
tam.
Andernacus citrinam plumbi calcem in aceto ad duos digitos affuso
bulliro