198
*Actus.
146
etiam cum eo miscet nec separatur ab
eo, & cum stanno miscetur, non sepa¬
ratur ab eo & melioratur cum cupro
conditum, & bene concordat cum argento,
excepto quod diuiditur ab eo per de¬
coctionem, quae solet argentum puri¬
ficare. Ipsum verò nunquam auro as¬
sociatur, nec cum eo melioratur, nec
ei congaudet. Eius namque * olfactus
minuit aurum, & coagulat Mercurium.
Indiae philosophi etiam dixerunt, quod
ipsum est vicinius omnibus corpo¬
ribus auro, quoniam auri interiora sunt
frigida & sicca, & vsurub interiora
sunt calida & humida: et conuersa
vtrobique. Ergo manifestum est,
quòd superficies vsurub, est frigida
& sicca, & eius interiora sunt calidam
& humida, contradictoriè plumbo
alkali, cuius alkali interiora sunt ar¬
gentum & superficies aurum, vici¬
niora ipsi vsurub quàm alkali, & ci¬
tius conuertitur in aurum & argen¬
tum, & est vilioris praecij, & maio¬
ris