469
NB. de ca¬
phurae. Alij
ad mensuram
vna caphu¬
rae semiunciam
ponunt, ideò
vt facilius
per alembi¬
cum exeant
perla, à ca¬
phurae sub¬
lata cum sit
multae vola¬
tilitatis.
168
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
QVINTA ESSENTIA PERLARVM.
Eadem penè methodo cum gemmis extrahitur quinta essentia mar¬
garitarum & coraliorum.
Vniones triti soluuntur in spiritu aceti, seu aceto nouies destillato, ita
vt acetum indies effundatur, reponaturque aliud, quoad tenuissima substan¬
tia sit exhausta, quae quidem in acetum ingreditur. Si vsque ad crassa seu fe¬
ces perueneris, cessa. Et collecto aceto inijce parum caphurae vt defecetur.
Postea destilla per alembicum, & quinta essentia vna exit, quod si non tota
exiret, repete destillationes refuso aceto ad caput mortuum tritum, cum quo
stet in digestione parumper. Si exijt tota, acetum lentissimo balneo segrega.
Reliquijs affunde vini spiritum, digere, & abstrahe aliquoties. Tandem
dulcora eam aqua stillatitia. Potes eam etiam per retortam exigere forma
olei.
(Vniones quia sunt extractum quoddam & quinta essentia naturalis con¬
chae margaritiferae, per modos quintae essentiae ita elaborari etiam tota substantia
possunt, vt totae fiant quinta essentia. Videtur enim illis tantum deesse exaltatio ad
tenuitatem & virtutem summam. Hinc magisterium perlarum seu calx solubi¬
lis, in aquam potest solui per deliquium, eaque repetitis solutionibus & coagulatio¬
nibus, elaborari vt sales: vel potest per alembicum exigi, aut cum vini spiritus cir¬
culari. Huc tendit etiam talis descriptio.
Perlas ex vino calido lotas solue aceto destillato tenuissimo in sole, ita vt indi¬
es renouetur acetum priore effuso & seruato. Hoc repete donec totae perlae sint solutae.
Solutiones confusas destilla lento igni, ita vt cum parte essentiae acetum extrahas.
Quod in fundo est, perfunde aceto nouo, & macera. Postea destilla ita vt aliquam
partem iterum de essentia elicias. Semper enim pars vna ascendit & prodit. De¬
bes autem acetum ita per partes extractum confundere & seruare. Vbi essentiam
extractam conijcies, vel etiam totam exegeris: in destillatum acetum illud in quo
est essentia, inijce parum caphurae, & defecabitur. Destilla per lacinias, & essen¬
tia à fecibus separatur (vel destilla per alembicum aut retortam, vt prodeat essen¬
tia cum aceto puro) acetum ita destillatum diuapora in vitro ad ignem vsque ad
vicesimae partis remanentiam. Hanc in alia cucurbita destilla sensim donec pro¬
fluens liquor incipiat flauescere. Muta receptaculum & auge ignem incessanter
totamque flauam expelle. Exibit quinta essentia instar mellis. Ex aqua priore coa¬
gulata salem paucum excipies.)
QVINTA ESSENTIA CORALIORVM ET
perlarum per vicem magisterij & tincturae.
Coralia vel perlas minutissimè trita laeuigataque impone vitreo vasi &
destilla. Reliquias calcina ad albedinem, vt fundus vitri excandescat. Exime
& immitte in acetum destillatum potens. Digere per octiduum indies bis
mouen¬