281
CODICILLVS
10
quorum duo sunt naturalia, & reli¬
qua duo contra naturam. Naturalia
sunt sulfur & argentum uiuum: et ex
his duobus amor metallicus gigni¬
tur, per quàm fit generatio rei petitae,
cum propria eorum indiuidua adin¬
uicem naturali foedere colligantur:
hoc est, quando uirtus eorum iuua¬
tur super contrariam uirtutem illius
qui est corruptibilis, ut statim mani¬
festabimus. Contra naturam uerò
sunt natura uitrioli & natura salis com¬
munis, ex quibus amor alterius gene¬
ris oritur, generationis tamen pro¬
pinquae: & sub ipsis fit corruptio rei
petitae, scilicet inquantum deterior
eorum natura iuuatur super melio¬
rem naturam sulphuris & argenti ui¬
ui, quod frequenter accidit uirtute su¬
perfluae luteae mixtionis uincentis.
materiam sulphuris & argenti uiui:
uel