281
16
CODICILLVS
Tertii generis principia operati¬
ua in hac arte principalia, sunt
quatuor uirtures conuertentes: uide¬
licet soluere, abluere, reducere, & fi¬
gere: quia ex quolibet eorum depen¬
dent plura alia principia particula¬
ria practicalia, actus ignium respici¬
entia & illorum informationes: ut
puta naturalis, innaturalis, & contra
naturam: ut per successiuas operatio¬
nes ostendetur breuiter. Declarando
igitur quodlibet istorum, nullo mo¬
do recedendo à practica, breuiori &
faciliori modo quo possibile fuerit,
exponemus cum duobus principali¬
bus naturae motibus scilicet corru¬
ptionis & generationis, ut prompti¬
us & facilius modum effectiuum ca¬
pere ualeat artis filius per instrumen¬
ta praedicta. Intellectis igitur illis
principiis, & practica quę sequitur ex
ipsis,