281
CODICILLVS
22
cta indiuidua in medicinam inducens
ad corpora tingenda. Et hoc oleum
spiritus caloris retinet semper usque ad
sui inspissationem: & tunc induit ci¬
trinitatem aut formam metallicam.
Causa uerò suae inspissationis est la¬
pis factus ex indiuiduis reformatis
per artem, cuius reformationis finis
est ipsum oleum, & medium coniungen¬
di. Talis processus est ultra imitatio¬
nem naturae suppletus, ex quo relu¬
cet tota substantia libri Geberi de per¬
fecto magisterio: in quo reuelando
secretum materiale, inquit. Quod per¬
fectio magisterii consistit in conside¬
ratione rerum scilicet tam materia¬
lium quam operantium, quibus ad
medicinam artifex peruenit. Quia ex
consideratione illius dirigitur intel¬
lectus, & artifex perducitur ad operis
complementum: id est ad medici¬
nam