469
DE EXTRACTIS.
275
TRACT. II. CAP. VII.
De arcano specifico: & primùm de tinctura.
ARcanum specificum est extractum naturae interioris, cuiusque speciei
substantiam referens propius, vt in illa agnosci queat
Itaque & ea industria elaborandum est, ne crasis substantialis pereat.
Inde enim & specificum dicitur, & dissentit ab essentia quinta, quae pro¬
pter summam subtilitatem nobilitatemque videtur penè à sua specie ad ęthe¬
reorum classem defecisse. At arcanum specificum mistorum substantiam
formamque & differentiam specificam ex corpore penetrali productam ex¬
hibet propinquius.
Arcanum specificum est duplex: vnum formalius est, & appellatur
strale, alterum materialius.
Specificum formale est, quod speciem per formales proprietates sal¬
tem refert.
Licet itaque & materiales virtutes concurrant; formales tamen excel¬
lunt, & illae potissimum elaborando respiciuntur.
Et est Tinctura & oleum.
Tinctura est arcanum specificum, cum essentia qualitatibusque for¬
malibus etiam colorem rei habens, vt in sui similem naturam tingere
possit.
Haec si optimè elaborata est, in valde tenui & perspicua substantia ap¬
paret, tanquam esset aer perspicuus quidem, & purus, at coloratus certo
modo, colore perspicuitatem non prohibente. Itaque & sine sedimento lon¬
go tempore durare potest.
Neque verò tam colorandi gratia petitur, quàm efficaciter ad sui natu¬
ram immutandi, quantum dispositio rei patitur. Itaque in medicina pluri¬
mum ad valetudinis restaurationem & sanitatem firmandam adhibetur, ita
vt ob validam virtutem eriam renouandi potestatem habere dicatur, cùm
omnia membra, sanguinem, spiritus & calorem reddit vsu sui vegetum &
valentem.
Modus extractionis frequentissimus est per digestionem in certo ali¬
quo menstruo, in quo infunduntur ea quae tincturam habent: quod si tin¬
ctum est colore rei, & virtutem cum essentiali parte attraxit, depletur, seu
per inclinationem vasis effunditur tinctus liquor, reponiturque aliud, quod
item manec in digestione, vsque ad colorem imbibitum, & sic proceditur,
quousque tota tinctura est extracta, relicto corpore decolore, & vsque ad
salem, mortuo. Depletiones postea circulantur debito modo, & coagulan¬
tur menstruo abstracto, quousque placet. Quaedam enim ad siccum redu¬
cuntur, quaedam oleiformi consistentia relinquuntur: interdum, vbi men¬
struum
oo 3