281
RAYMVNDI LVLLI.
59
Narratio per conclusionem principiorum.
Cvm igitur constet quemadmo¬
dum supradictum est, artem esse in¬
choandam à certis suis & determinatis
principiis, est ad illa propterea recur¬
rendum, tanquam plenitudinis practi¬
cae effectiua. Sed quia practicalia prin¬
cipia secundi generis & regiminis per¬
fici non ualent, sicuti nec medium absque
suis extremis quibus ipsum integrari
oportet, mystico igitur & aperto ser¬
mone ex illis declarando, refert philo¬
sophus, alterum ab altero nullo modo
differre à practica artificiali & processu,
qui breuiter successiuè formabuntur: &
primo de practicali principio siue re¬
gimine primo, quod est dissolutio, est
dicendum cum suis quatuor principiis pri¬
mis materialibus, & de eius principio
demonstratiuo, quod est nigredo, sine quam
artificium feliciter inchoari non poterit.
De