281
62
CODICILLVS
nigri. Si uerò corpus quod cum Mercu¬
rio coniunctum est, fuerit Lunare ad
album, nondum erit nigrum, donec tota
terra Solis cum terra Lunae fuerit con¬
iuncta: quinimo in eius principio est
ad modum salis albi cum uiscositate sua,
quae est ad modum olei subnigri: cuius
humiditas per aquam separari nequi¬
uit, rationibus in nostro Testamento
expressis, in capitulo de animatione
elementorum, & alibi de rarefactio¬
ne eorundem. Separa ergo humorem
illum per ignem siccum, collocando
uas super cineres, & humiditatem illam
recipiendo ad partem, quae aër est, cum
animatus sit maioris caloris quàm
aqua. Vide fili quid facias in hoc pas¬
su, & caue ne materia nimio calore ru¬
beat in principio, & comburantur
tincturae: quia nunquam poterunt
separari tincturae in commodum ar¬
tifi¬