281
CODICILLVS
76
similibus, cum illis procedere non du¬
bites: quia idem semper est in modo
procedendi. Ordinem igitur quem ob¬
seruari mandauimus in capitulo, Si¬
cut: & aliis capitulis similiter quae ex¬
plentur per Y. Et quemadmodum ope¬
ratio fit in capitulis formatis per X.
ita etiam in praesenti faciendum est,
nec plus nec minus, practicam tuam
dirigendo cum principiis demonstra¬
tiuis, cauendo solum ne corpus rubi¬
ficetur. Et eadem practica quae for¬
mata est in capitulis per V. eandem
in isto obseruare teneris, infundendo
residuum totius aquae, quae remansit
ex caeteris inhumationibus, obturando
semper uas cum caera & opertorio ui¬
treo, & demum totum ponendo in di¬
gestione de V. & cum hoc habebis ro¬
tam primam finitam de conuersione ele¬
mentorum ad inuicem. Et operatio¬
nes