469
278
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
Destilla liquorem: in fundo restabit puluis albus, laeuiga hunc in marmore
bis terue, & sicca, pone in alembico. Affunde spiritum vini, digere in calore
fornacis donec sanguineum contrahat colorem, destilla in balneo vsque ad
crassitiem olei. Non enim tota exhaurienda est humiditas. Potest tamen, si
ad siccum compellatur, resolui in vapores.
Obseruandum est quosdam negare tincturam hanc è coraliis per se fieri, vt
sit eorum propria. Ruborem autem dicunt esse ex essentia tartari adiecta, vel spiri¬
tus vini phlegmate affuso. His enim color ruber eis dicitur restitui.
TINCTVRA FLORVM RVBEORVM, VT ROSA¬
rum, chariophyllorum coronariorum, fl. Arantiorum,
punicorum, amaranthi, &c.
Folia rosarum rubearum in minutas partes forficibus concide. Proijce
in aquam vitae, colore posito post tres horas exprime: repone alios in aquam
eandem, quousque fiat coloratissima. Tandem coagula, & si vini odorem
ferre non potes, insola, vel elue cum dulci, &c.
In talibus nonnunquam tinctura elicitur cum aqua propria per descen¬
sum, vel flores locantur in alembico, & à praetereunte vapore tinctura assu¬
mitur, vel phiola cum floribus adaptatur matulę alios flores continenti &c.
Vel repetitur destillatio super rebus nouis in aqua maceratis.
Potest & fieri ex sacharo rosaceo vitriolato per aquam simplicem.
TINCTVRA CROCI, RHABARBARI,
& similium.
Tusum crocum, inque syndone ligatum merge in vini spiritum, ita vt
in medio pendeat vitro: digere per diem, (vel donec color extractus sit) sique
alba substantia est in syndone, eam exime, & nouam impone materiam, id¬
que donec sat coloris habeas, post coagula. Quod si vno menstruo non pos¬
sit extrahi totus color, plura adhibe per vices, acrimoniam elue aqua stillati¬
tia. Coagula verò igni lenissimo sine iactura coloris.
TINCTVRA PRAESILII RVBICVNDA.
Coquitur ex aqua vel vino, iniectoque pauco alumine tincturam po¬
nit in aquam, quam filtratam coagula.
Solet & cum alumine per triduum macerari in vrina: exprimi, filtrari,
coagulari.
Fit & sine igni: Praesilij rasi manipulos duos inijce in ollam vitratam,
quę dimidium mensurae capiat. Affuso aceti quadrante macera per noctem.
Adde aluminis tusi vnciam, misce, postea insperge cretae tusae vnciam, & cum
baculo