281
RAYMVNDI LVLLI.
87
ut adustiones & martyrizationes quas
corpus in supradictis passum est, à
suis liquidis substantiis animatis tol¬
lantur per animationem & facilem
decoctionem, & illud quod tollitur
in argetum redeat uiuum. Quia elemen¬
ta sulphurea mixta cum aquis argenti
uiui, per minima iam conuersa alteran¬
tur, & ad inuicem corrumpuntur. Talis cor¬
ruptio argenti uiui nostri solennis, est
generatio quę haberi nequit nisi post
putrefactionem, quae est mater omnium.
Quia per operationem istam, corpus
naturaliter in argento uiuo putrefit,
& eius qualitates sulphureae hume¬
ctantur, & in aërem conuertuntur.
Partes igitur ipsius digestae in Mer¬
curium rediguntur, & in illud salsugi¬
nosum quod omni naturae est condi¬
mentum, & ab inde de post naturaliter
separetur, & in dulciferum transferatur.
Ex
F 4