281
RAYMVNDI LVLLI.
95
in tota practica patebit illos simpli¬
cem sustinere igneitatem. Et hoc ideo:
quia expedit calores & grossiores par¬
tes terreas per ignitionem simplicem
eleuari superius. Sume ergo dillato¬
rium cum materia tota, & colloca su¬
per cineres, & distilla aërem ad par¬
tem cum igne continuato de serra¬
tura bene composito, donec pro ista
uice totum aërem receperis cum igne
permixtum, & in uisceribus aëris ignem
occultatum. Illud autem quòd resi¬
det in fundo combustum, est ignis
separandus à terra sicca & nigra.
De inhumatione & corporis uiuifica¬
tione.
Cvm autem aër separatus sit à
corpore per distillationes ci¬
neris, et corpus per calcinationem
mortuum extiterit, & uas rationa¬
biliter fuerit infrigidatum, infunde
statim