281
CODICILLVS
98
ut corpus lapideum separare expedit,
et sic terra cum terra dabit suam humi¬
ditatem, et ignis cum igne, et quilibet
per se ueritatem suam praestabit in re¬
ctificationibus suis. Considera fili quam
pulchrum et utile sit mysterium ele¬
mentorum separatio, ac Leonis ue¬
nena, beneficio et ingenio discretio¬
nis humanae sub conseruatione pro¬
prietatis illius, ab igne separare: cu¬
ius signum est cùm in utero uenti
deportatur, nec rubescit in commo¬
dum aliquod donec sit completum.
Aër igitur ad album, et aër et ignis ex¬
trahuntur ad rubeum, in quibus est
altior tinctura ex duabus substantiis
lapideis siccis. In ablutione igitur
ignis qui descendit ex illo, est oleum
rubeum, licet in oculis nostris uidea¬
tur album. Quod uerò exit à terra,
oleum album est preciosissimum.
Vide