281
RAYMVNDI LVLLI.
101
usque ad occultantis corporis sui sepa¬
rationem. Ex quo patet, quod argen¬
tum uiuum nostrum, non est argen¬
tum uiuum uulgi, nec praeparatum
sublimatione uulgari, sed potius ex
una lutosa substantia procreatum &
uili, ac una sola uia naturali, scilicet
magisterio nostro. Veruntamen non
putes ex illo solo per aliquod magi¬
sterium: quia per se nunquam ad ul¬
timam perfectionis partem deueniet.
Vnde idem paganus & nos similiter
pro certo testamur nostris experien¬
ciis manifestis, quod commixto, id
est cum corpore uel eius terra, sul¬
phurea perficitur, & sine illo magi¬
sterium protelatur usque ad despera¬
tionem. Et illud ideo est: quia licet
ars naturam sequi satagat quantum
possibile est, tamen in hoc ex toto
imitari non potest, nisi quaedam si¬
mili¬
G 3