469
282
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
mercurialem abeat. Hanc phiolae inclusam pone intra pyxidem quernam¬
ita stent in putrefactione per mensem Philosophicum quadraginta die¬
rum. Auge aquam per quinos, & emerget caput corui verum. Hoc abstra¬
he cum sua cuticula, & seorsim serua. Cùm nihil amplius sublimatur, inhu¬
ma caput corui, & ablue, hoc est, imbibe sua aqua, vt eam deuoret per par¬
tes, tamdiuque moderato calore in cineribus decoque, quousque ex ni¬
gro fiat album albedine obscuriore. Hoc exaltatur circulatione operis re¬
petiti, postea diuiditur in duas partes, vni adijcitur fermentum rubeae tin¬
cturae, alteri fermentum albae. In vitris diuersis adiecta aqua Mercuriali,
denuò coquuntur, donec è nigro per pauoniam caudam illa pars citrine¬
scat, & vltimò summam acquirat rubedinem, haec verò albedinem illu¬
strissimi argenti sortiatur. Ita absoluta est tinctura electri processu vero,
sed ingenioso. Etiam alba tinctura, vlteriore coctione citrinescit, ru¬
bescitque: Itaque si fermento rubeo destitueris, potes vti compendio
fermenti albi, & sic sumtibus parcere: sed tamen spes est prolixior. Haec
res quidem tota tinctura appellatur: veruntamen vini quinta essentia
extrahi potest instar croci, vt fiat pellucidissima, & rubino clarior.
Hanc operationem confirmant omnes philosophi, quicunque vnquam
de tinctura Physicorum scripserunt: inprimis autem, quos Rosarius Philo¬
sophorum & Turba enumerant. Item Arnoldus, Bernhardus, praesertim
in epistola ad Medicum, &c. Thomas de Aquino ad Reinaldum, Lullius
Alanus, Richardus, Iohan Dee, Paracelsus, & plures alij, qui licet am¬
bagibus verborum, & alijs atque alijs vocibus vtantur, rem tamen signant
eandem.
Vide & tabulam Smaragdinam Hermetis, & Gebrum in medicina ter¬
tij ordinis, quanquam eam non vno in loco descripserit, propterea quia eius ela¬
boratio pertinet ad capita plura inter se distincta. Nuper etiam Penotus edidit
axiomata Riplei, & canones, qui item continent medullam artis.
Vsus huius tincturae est ad medicinam, & ad transmutationem, cuius
apparatus suo loco describitur: Debet tamen prius praeparari ad ingressum, &
multiplicari.
TINCTVRA STIBII RVBEA.
Flores stibij rubeos conficito, vel reuerbera stibium in calcem ru¬ [sic]
bram, vel funde in vitrum rubeum, ex his extrahe rubedinem, quae est
tinctura stibij. Menstruum in floribus & calce est spiritus vini, vel acetum
destillatum, in vitro lixiuium tartari, vel calcis & cinerum sarmentorum: &
solet hîc rubedo innatare instar cuticulae, quam abstrahere penna possis,
& postea circulando per vini spiritum elaborare.
Solet