281
CODICILLVS
132
aqua prima perficitur. Hanc autem
uirtutem sublimiter informat opera¬
tio nostra in terra per magisterium.
Tres sunt terrae philosophicae quemadmodum
tres sunt eorum humiditates.
Tres ergo sunt terrae. Prima est
ex metallo soluta, & illa simplex
est, cum qua iungitur aqua prima. Se¬
cunda media est et magis aërea, quae
ex illis duobus elementis resultat, cum
qua iungitur aqua secunda, quae sim¬
plicior est. Tertia est terra luminosa
Solis radios in se habere cupiens: et
ex hoc dicta est terra fermentata ad
subtiliorem gradum eleuata: quia po¬
stremo ad perfectionem cum aqua
tertia est incaeranda, & haec est simpli¬
cissima Prima terra supradictis re¬
giminibus praeparatur: secunda ter¬
tio principio, operatione mediatur.
Tertia, quarto & ultimo principio
cum