281
CODICILLVS
138
mutabile, ad hoc ut in quacunque spe¬
cie transmutetur, ad primam materiam
illud reduci necesse est, & primo in
argentum uiuum: & hoc per dispositio¬
nem prima quae praecedit illam, quam
facit sulphur per contrarium. Deinde
reducitur in sulphur per dispositio¬
nem secundam iam dictam. In hoc enim
contrarii fuimus Aristoteli quarto
Meteororum dicenti, quòd omne cor¬
pus passibile, reducitur ad suam primam
materiam per operationes naturae suae
contrarias. Item mundare corpora so¬
lubilia per spoliationem sulphureitatum
accidentalium necesse est, donec sint
albissima ut cristallus, omni uiridi¬
tate priuata: quia sulphureitate re¬
manente in corporibus metallicis est
impossibile ea coniungi cum spiritibus.
Contrarietate remota contrarium in¬
duci necesse est.
Cor¬