281
RAYMVNDI LVLLI.
149
te sufficit siccitati. Sed quaeritur qua¬
re mensura siccitatis plus conuenit
medicinae digestiuae quàm humidi¬
tati: uade ad tractatum de intentio¬
ne Alchymistarum, quia ibi de ista
materia & de aliis digestionibus ad
plenum tractauimus. Quamobrem
recapitulare hic ea non intendimus,
nisi quantum immediatae operationi,
fuerit expeditus.
Quae sit materia lapidis & quae requiruntur
ad eius creationem.
Materia si quidem lapidis no¬
stri est humor seminalis per
actum generationis decisus ex singu¬
lis partibus utriusque parentis, corpo¬
ris scilicet & Mercurii. Ista materia in
loco conceptionis dispersa ui naturae
attractiua in cellulis id est porris ma¬
tricis terreis recolligitur, & per calorem
cum contritione pariter commisce¬
tur.
K 3