281
CODICILLVS
164
est de spiritu, & fortiter colligatum
cum corpore dissoluto certis & ine¬
nodabilibus naturae uinculis, ita quòd
nunquam amplius ab inuicem sepa¬
rabuntur. Expedit igitur & necessarium
est, ut quantum summa uolatilis, su¬
perat summam fixi, ut cum ea euolet,
& attractione naturae non fixum su¬
perius ascendat & sublimetur ut spi¬
ritus. Quapropter illud quod ascen¬
dit de corpore dicimus esse solutum
in spiritum, qui factus est sicut pun¬
ctus in medio unitorum, conueniens
melius cum temperamento, tamquam
medium duorum extremorum con¬
trariorum, ratione speciei, & duorum
concordantium ratione generis. Et ideo
dicitur unum corpus & unus spiritus,
ac unum medium retinens in se natu¬
tam extremorum, scilicet aquae & ignis,
de ratione medii naturae inter illa, ut
est