281
202
CODICILLVS
est illa per quam natura expellit quòd
ei non conuenit. In hoc passu attenti
& solliciti sint huius artis & totius
medicinae artifices, ut quaecunque faci¬
enda praeparent ad uolitum & bene¬
placitum naturae, cum ipsa sit suffici¬
ens attrahere quòd suae naturae est
conueniens, & alienum reicere, ut au¬
xiliatrix principalis in fine suę perfe¬
ctionis Scire etiam te oportet in com¬
plementa tuae correctionis erroris,
quòd uirtutes praedictae, quantum ad
originem quam ab elementis elemen¬
tatis contrahunt dupliciter differunt.
Quia quaedam illarum sunt innatę, &
quaedam influentes. Innatae uirtutes
illae sunt, quae proprie sunt elemen¬
torum lapidis & elementatorum. Dici¬
tur autem innata uirtus uniuscuiusque ele¬
menti, pro tanto quia non inhaeret illi
ex influentia alterius elementi, ut post
illo¬