469
290
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
Eodem modo destillantur macis, piper, & semina anisi, foeniculi, co¬
riandri, angelicae, rutae, rorismarini, petroselini, anethi & similia.
Notandum ex aniso quoque exire aquam lacteam, quae posita ad so¬
lem tum demum reddit oleum plenius, licet aliquando quoddam etiam in¬
natare cernatur. Et diutius macerandum est anisum, veluti per dimidium
mensem.
Alij tamen paulò secus praecipiunt, vt anisi libra in decem libris aquae stilla¬
titiae vel spiritu vini maceratur aliquot horis. Destillatur per vesicam aheneam
& refrigeratoria: exeunt drachmae duae, &c.
Oleum eius hyeme consistit, vt oleum oliuarum.
Si foeniculum & anisum sint recentia maturaque, plus praebent olei:
plaerumque vncia prodit ex libra seminis foeniculi.
Coriandri item semen recens & maturum plus exhibet, quanquam
id sit paucum respectu aliorum, & labore constet difficiliore.
Est & hoc notandum in seminibus, quod vaporosa, quale est anisi,
&c. Si in cucurbita simplici destillentur, igni admouenda sint sine alembi¬
co. Nam spumam excitant, quae rudicula debet diuerberari, donec euane¬
scat, quo facto statim imponendus alembicus & agglutinandus, destillan¬
dumque donec nihil manet. Nec solent artifices vna vice plus selibra semi¬
num imponere, eorumque crassè pulueratorum, nisi tamen proportio va¬
sorum copiam maiorem requirat.
(Variant artifices in talibus mirificè. Quidam affundunt aquam sextu¬
plam; alij decuplam, nonnulli vt quatuor digitos excedat. Quidam quassata
semina in fimo macerant. Interdum etiam donec putrescant. Post affundunt
spiritum vini & ex arena dant ignem lentiorem, quàm in aromatibus. Nonnulli
tusa in cucurbita vitrea cum aqua calida macerant per octiduum; post destillant.
Alijs placet frigida. Admouent etiam ignem primò lentum, secundò validiorem,
cum iam procedit destillatio, & eo gradu seruatur vsque ad finem. Nonnunquam
mutant receptaculum. Primum enim oleum, quod est subtilissimum & optimum,
seorsim excipiunt. Inueniuntur qui non tantum semina, sed & quaeuis aromata
in duplo terebinthinae saepius lotae per aquam rosaceam, infundunt digeruntque vnà
per medium mensem. Post destillant igni lentissimo, ne exuberet terebinthina.
Cum citrinae guttae apparent, mutant receptaculum ad optimum oleum excipien¬
dum. Cum exeunt nigrae, item mutant, destillantque ad siccum. Si prius oleum
terebinthinam olet, destillant denuò, & flauis guttis prodeuntibus, cessant. Ali¬
qui seminibus siccis tusisque affundunt aque quadruplum, (ad lib. j. libras iiij.) in¬
ijciunt salis vsti & triti vnciam, & fecum vini cochlearia quatuor, destillant
statim sine maceratione ex vesica igni initio moderato, paratio est aromatum.
Ita alij promittunt ex libra seminum foeniculi vnciam, alij semunciam, &c. Quae
variatio est à rei diuersitate & industriae. Sic quidem selibram vna vice impo¬
nunt, alij duas libras, nonnulli sex, quibus affundunt aquam vt excedat. Ani¬
sum