281
RAYMVNDI LVLLI.
217
turam quam non potest seruare in se
custodiat in sua prole. Et ideo ad ge¬
nerationem illius oportet quòd trans¬
fundat de sua propria substantia. Hu¬
ius uerò pater est Sol, & Luna mater
ad eorum primam simplicem mate¬
riam redacta. Argentum quoque uiuum
in cuius naturam sunt redacta, & me¬
dium gignens naturam coniunctio¬
nis illorum: quia cum argentum ui¬
uum cum argento uiuo coniungitur,
nunquam amplius separantur, sicut
nec aqua mixta aquae. Coniunge er¬
go sperma masculinum, scilicet sul¬
phur rubeum absconsum & solutum
in aqua, cum spermate foeminino su¬
perius collecto ad modum sulphu¬
ris albi, per modum contritionis, im¬
bibitionis, & lentae decoctionis, do¬
nec in aquam rubeam dissoluatur, &
totum fiat unum uerissimae mixtio¬
nis.
o 5