281
CODICILLVS
222
in sulphur album fixum ignem pati¬
ens, per additionem illius cum argento,
nullam certè uiam exigit ad albedi¬
nem. Et qui ipsum argentum uiuum in
sulphur album mutatum, non coagulat
in sulphur rubeum fixum igne pati¬
ens, pro certo nullam uiam exigit ad
rubedinem. Fili cauere debes cùm
fueris in coniunctione ista: quia sine
fermento, nunquam exibit Sol neque
Luna. Et illud ideo, quia locus cer¬
tus & determinatus generat locatum
certum & determinatum, per pro¬
prietates suas. Quamobrem reuela¬
mus tibi, quod natura omnium com¬
plexionalorum, siue plantae fuerint,
siue animalia, siue mineralia, uergit
ad naturam complexionis loci gene¬
rationis ipsorum. Coniunge ergo sul¬
phur cum corpore, de quo fuit prae¬
paratum ab initio, ut generet sibi simi¬
le &