469
292
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
Adiice de spiritu vitrioli tantum vt acescat, imposito alembico digere in
balneo vel cineribus calidis per triduum. Destilla, & exit spiritus cum oleo
Separa.
Aliud oleum album ex nuce mosch. & charyoph. Nucis vel charioph.
opt. libram tere, in cucurbita affunde fontanę mens. iij. vini muscatell. boni
vnam, tart. calcinati vnc. ij. salis manip. j. lutata cucurbita digere triduo in ci¬
nere calente, postea destilla leni igni, donec nihil exeat, ne tamen iustum ex¬
cedas modum. Alembicum semper refrigera cum linteis madidis, in frigida &
expressis. Oleum ab aqua separa.
Vel: recipe spir. vini quinta de stillatione facti ex vino Cretico, impone cinam.
vel nucem mosc. tusam aut incisam, ita vt duos digitos vinum exuperet, ma¬
cera per triduum in balneo, apposito caeco alembico. Effuso vino affunde
liud. Effusiones coniunge, & lentissimo balnei igni spiritum separa, vt ad no¬
uem tactus vna gutta cadat. In fundo est oleum. Euonymus.
In herbis (& floribus) aromaticis siccis (quae si aridae non sunt, parumper
siccandae sunt, vt teri possint) obseruatur hoc, vt sex librae aquę affundantur vni
herbarum, & commacerentur. Loco ipsarum totarum, sumitur extractus
succus per spiritum vini factus.
Oleum Maioranae, Rorism. & aliorum ita fit: Maiorana tota exiccata,
mediocriter tunditur, & in lixiuio ex aqua pluuia triduo maceratur. Addun¬
tur salis gem. tartari vsti an. vnc. ss. fecum vini tria cochlearia, aquae comm.
lib. 4. Destillantur.
Oleum ellebori fit ex vino infusionis ellebori repetita destillatione,
in fundo manente oleo.
De radicibus: exemplum est Angelicae ex Tabernaemont.
Recipe rad. Angelicae opt. recentis, siccatae libram vnam, incisam mi¬
nutim, tusamque colloca in vitro, vel figulina forti, affunde fontanę mensu¬
ras tres vel quatuor (vel libras sex stillatitiae, seu simplicis, sen herbae angelicae) oc¬
clusa diligenter macera per dies sex, destilla per arenam gradatim, & rece¬
ptaculum benè muni. Cùm exiit aquae mensura, auffer eam, & bene custo¬
di, ne spiritus euanescant. Est aqua angelicae cum oleo. Appone receptacu¬
lum aliud, & sesquimensuram prolice: & est item aqua cum oleo. Has aquas
sine quiescere, & oleum segregatum abstrahe.
Aliàs destillantur eodem processu, qui dictus est de aromatibus per
cohobia.
Quin & aromata, similiaque ad processum dictum praeparantur, & commu¬
niter praecipiunt, vt vesica aerea capax 10. aut 15. mensurarum aqua vel vino, vel
mistura horum ad duas tertias impleatur, res crassius tusa infundatur per sex ho¬
ras, alembico imposito coquantur cum forti ebullitione, spir. aquei & oleosi per can¬
nas refrigeratorias in receptaculum agantur, deinde totum digeratur loco tempe¬
rato in patinam, vt oleum secedat ab aqua, & argenteo cochleari separetur.
DE