281
RAYMVNDI LVLLI.
239
subleuantur & euolant aquae & aëris
per rationem sibi nomina appropri¬
ant. Et quod grauius & stabilius ad
ima residet, per ipsius ponderositatem
sibi nomen terrę usurpat. Nec minus
quoque sulphura congelata, terrae no¬
men sibi assumunt. Vigora igitur ignem
paulatim de carbonibus, donec sub¬
limetur quicquid ex ipso fuerit uola¬
riuum & permitte infrigidari.
De secunda incaeratione aquae alterius.
Cvm autem fuerit infrigidatum
extrahe opus: & quod ad latera
uasis superius eleuatum uideris, cum
alia parte aquae suae repones super fe¬
ces suas, cum contritione, imbibitio¬
ne & assatione, quousque fiat ut pasta:
& remitte ad sublimandum, primò
recipiens aquam, & postea oleum in
sublimatione forti. Has autem aquas po¬
ne ad partem, & olea similiter per se.
De